monumenta.ch > Beda Venerabilis > sectio 9

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Beda Venerabilis, De Temporum Ratione, 4, 9
' Quarta siquidem pars distinctorum membrorum huius mundi, et novissima terra invenitur, ut incipias a coelo, secundum aerem numeres, aquam tertiam, quartam terram. Qui etiam in expositione ubi scriptum est: Erat autem Parasceve paschae, hora quasi sexta, huiusce disciplinae meminit, dicens: 'Non enim iam plena sexta erat, sed quasi sexta,' id est peracta quinta, et aliquid de sexta esse coeperat; nunquam autem isti dicerent: Quinta et quadrans, aut quinta et triens, aut quinta et semis, aut aliquid huiusmodi.